- ALEXANDRINA
- I.ALEXANDRINAAqua, seu Alexandrinae Thermae, Romae ab Alcxandro Severo exstructae, memorantur Ael. Lampridio in eius Vita: c. 25. Opera veterum Principum instauravit tipse nova muta constituit: in his thermas nominis sui, iuxta eas, quae Neronianae fuerunt, aquâ inductâ, quae Alexandrina nunc dicitur. Nemus thermis suis de privatis aedibus suis, quas emeret, dirutis aedificiis secit. Oceani solium primus inter Principes appellavit etc. Vide Urbis descriptiones, in Regione IX.II.ALEXANDRINABasilica, instituta Romae ab eodem Imperatore inter Campum Martium et Septa Agrippiana, in latum pedum centum, in longum pedum mille, ita ut tota columnis penderet: quam tamen efficere morte praeventus non potuit. Vide Ael. Lamprid. loc. cit. c. 26.III.ALEXANDRINAFaba, ab Aegyptia distincta, licet Alexandria Aegypti esset. Faba enim Aegyptia, quae in ponderibus alterô tantô pendebat, quam Graeca, verum fuit legumen Aegyptii soli: Alexandrina vero, quae in iisdem pond eribus locum habet, minus quidem pendebat, quam Aegyptia, at magis, quam Graeca. Quatuorquippe obolos pensabat Aegyptia faba, tres Alexandrina, duos Graeca. Adamantius de Ponderibus, Ο῾ Κύαμος ὁ Α᾿ιγύπτιος ἔκει ὀβολοὺ; τέςςαρα;, ὁ Α᾿λεξανδρινὸς ὀβολοὺς τζεῖς, ὁ δὲ Ε῾λληνικὸς ὀβολοὺς δύο. Und apud Neophytum Monachum in Lexico Herbar. faba Aegyptia appellatur, ὁ μέγυς κύαμος, magna faba: et talis nascebatur in tota Aegypto, Alexandrinô solô exceptô, ubi peculiate fabae genus proveniebat, minus quam in reliqua Aegypto. Vide Salmas. ad Solin. p. 981.IV.ALEXANDRINALaurus. apud Plin. l. 15. c. 30. Est et Alexandrina, quam aliqui Idaeam, alii Hyppoglottion, alii Daphnitin, nlii caryophyllon, alii hypelaten vocant: corrupte, pro Alexandres Laurus. Non enim ab Alexandria urbe, sed Alexandro Paride, quod câ coronari soleret in agonalibus certaminibus nomen accepit, hinc Stephanos quoque Alexandri dicta, apud Plin. eundem, ubi de daphnoide. Fuisse autem in ludicris his certaminibus exercitatum Paridem, discimus ex hoc Poetae,Solus qui Paridem solitus contendere contra etc.Vide Salmas. Ibidem, p. 404. et infra Chamaedaphne.V.ALEXANDRINAPurpura, ab eodem Alexandro Seu. nonmen habuit. Lamprid. de eo, c. 40. Purpurae clarissimae non ad usum suum, sed ad matronarum, si quae aut possent, aut vellent, certe ad vendendum gravissimus exactor fuit: ita ut Alexandrina purpnra hodieque dicatur, quae vulgo Probiana dicitur, idcirco quod Aurelius Probus baphiis praepositus id genus muricis reperisset. Sensus est, clarissimae purpurae genus, Probianum vulgo aetate suâ appellatum, ab inventore quodam Probo, Alexandrianum etiam fuisse dictum, de nomine Alexandri, quod clarissimam purpuram solitus esset exigere. Clara itaque omnis purpura generali appellatione dicebatur Alexandrina quod clarae purpurae gravissimus et fastidiosus exactor olim exstitisset Alexander: Hinc et illud etiam purpurae genus longe clarissimae, ab Aurelio Probo repertum, et vulgo Probianum ab eodem dictum, Alexandrinum quoque vocabatur: quod erat nomen commune omnium clarissimarum purpurarum iam inde ab hoc Alexandro etc. Salmas. ad loc.VI.ALEXANDRINAdicta olim, quae a Polymitariis texerentur, quorum stragula, quod multis ea liciis texebant, polymita inde Graecis vocabantur: Hunc enim texendi modum et artem Alexandriae primum institutam esse, refert Plin. l. 8. c. 48. ubi ait, Plurimis vero liciis texere, quae polymita appellant, Alexandria instituit. Nort acu operabantur autem Alexandrini illi Polymitarli, sicut Phrygiones Plumariique, sed pectine; nam in tela et textoriis instrumentis artem suam exercebant ac per hoc vere proprieque texebant. Interim tantum eorum fuit artificium et industria ut maiore fere varietate eorum opera distinguerentur, quam quae acu Babyloniâ aut Phrygiâ picta essent. Hinc Martial. pronuntiare non dubitat, Babyloniam acum Alexandrino pectini concedere debere, quod hoc eius Epigr. l. 14. n. 150. testatur, cui lemma im positum, Cubicularia polymita:Haec tibi Memphitis tellus dat munera: victa estPectine Niliacô iam Babylonis acus.Certum igitur est, huiuscemodi Alexandrina polymita, tam varia olim texi consuevisse, tamque variis coloribus et picturis intexi, quam ipsa Babylonica solebant et Phrygionica opera, quae acu plumabantur. Nam et in his et belluarum et hominum et avium aliarumque rerum formae exprimebantur, haud secus atque in Babylonicis. Unde Alexandrinorum belluatorum meminit Plautus, in Pseudolo Actu 1. sc. 2. haec polymita indigitaus,Neque Alexandrina belluata conchylia tapetia.Et meminit Alexandrini veli Anastasius, duodecim phasianos intextos habentis, in Gregor. IV. etc. Salmas. Not. ad Vopiscum in Carino Imp. c. 20. Plura in hanc rem vide infra ubi de Polymitariis et Polymitis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.